monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > sectio 8 > bsbClm6343.38 > sectio 11 > Ezechiel, 18 > csg457.92 > sectio 19 > sectio 3 > sectio 14 > sectio 5 > sectio 25 > csg68.398 > sectio 5 > sectio 12 > sectio 55 > 8 > bnfGrec107.983 > sectio 19 > bnf17226.190 > sectio 8 > sectio 7 > sectio 13 > csg51.130 > bsbClm6343.17 > uwbM.p.th.q.1a.290 > sectio 13 > bnf10439.9 v > sectio 5 > bnf9389.225 > sectio 18 > sectio 13 > Actus, 14 > sectio 5 > sectio 15 > sectio 14 > csg51.65 > bnf17226.174 > Sapientia, 2 > sectio 3 > csg458.121 > Matthaeus, 2 > csg457.68 > sectio 16 > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 5, 19
XIV KAL. Sanctae Pudentianae virginis, quae fuit filia Pudentis et soror Praxedis virginis. Ipsa autem soror Praxedis et Pudentiana, omnem facultatem dividentes inter se, coeperunt vendere omne patrimonium et erogare pauperibus. In eodem vero loco ubi titulum meo nomini pater earum bonae recordationis Pudens dedicavit, et hoc consilium inter me et famulas Christi Praxedem et Potentianam filias sacratas convenit, ut in die sanctae Paschae, quia desiderio earum et nimio ardore fidei urgebantur, propter familiam communem, quae gentilis erat, in eodem titulo fontem baptismi construere studuissent; quem titulum sanctus Pius manu sua consecravit; ubi baptizata est omnis familia eorum, et ingenuitatem postea promeruit: sancta Pudentiana autem duodecimo anno vitae suae emigravit ad Dominum. Eodem die natale sanctorum Calocerii et Parthenii, eunuchorum uxoris Decii imperatoris, quorum unus cum esset praepositus cubiculi, alter vero primicerius, nolentes sacrificare idolis, a Decio occisi sunt. Depositio domini Alcuini.